라틴어 문장 검색

Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut instrumenta excogitet per quae varietur atque extendatur dolor, delectatur malis hominum ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 142:1)
Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi virtus advocanda est et velut cum hoste noto ac saepe iam victo acrius congrediendum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 107:1)
Hic tibi, quem tu diebus intuens ac noctibus, a quo numquam deicis animum, cogitandus est, hic contra fortunam advocandus.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:1)
Si nihil faciunt, apparet non esse ad actiones rerum necessariam iram, quam vos, quasi fortius aliquid ratione haberet, advocabatis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 47:2)
Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:1)
contra potens malum et apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri sumus, advocemus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 83:3)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 55:1)
In his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:2)
cum altera rapta litigat, alteram aduocat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Raptor duarum.5)
tu, quam meis admittit arcanis fides, perge' ut nitentem virus in vestem datura mentem per artus adeat et tacitum means intret medullas, Ocius iussa exequar, alumna, precibus tu deum invictum advoca, qui certa tenera tela dimittit manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:40)
invidiam ut deis lugendo facias, advoca in planctus genus.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:21)
hoc age, omnis advoca vires et artes, fructus est scelerum tibi nullum scelus putare, vix fraudi est locus:
(세네카, 메데아 10:5)
neu nocens tantum semel solusve fierem, facinus ausurus parens patrem advocavi.
(세네카, 파이드라 17:30)
exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant.
(세네카, Phoenissae 338:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION