라틴어 문장 검색

ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse, ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 527:1)
quae alienata mente simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae urbem tumultu fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 341:3)
instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 609:1)
victi Plemini milites cum ad Pleminium, cruorem ac volnera ostentantes, non sine vociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum - iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 127:1)
atque ita se ex colloquio proripuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 116:1)
atque ita se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 263:1)
quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 66:2)
Vox mi ad aures advolavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1177)
Hegio Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 41)
Nescio quoia vox ad aures mi advolavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 220)
Cuia ad auris vox mi advolavit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 34)
Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 258)

SEARCH

MENU NAVIGATION