라틴어 문장 검색

huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset, si me inquit omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 20:2)
Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consules dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 310:1)
post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus neque ego vestros inquit mores consul ferre potero neque vos imperium meum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 316:2)
ibi cum diu sententiis certatum esset, et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello adfligi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 449:2)
ex aedilitate gradum ad censuram fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 93:3)
is T. Manlius Torquatus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 173:2)
exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 496:1)
consulibus imperatum ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 21:2)
T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 523:1)
et plebeii ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 38:1)
iam aedilitatem praeturamque fastidiri, nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 73:1)
aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 105:2)
comitiis acrius etiam quam ante petebat , extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 477:1)
in locum Furii T. Manlium Torquatum, in Livi M. Servilium pontifices legerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 128:4)
A. Manlio Torquato Sardinia obvenerat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 177:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION