라틴어 문장 검색

neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:1)
ex quo intellegitur non in natura, sed in opinione esse aegritudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:3)
idem tamen fatentur graviores aegritudines suscipi, quam natura cogat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:12)
primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegritudo insequitur necessario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:2)
Sed nimirum hoc maxume est exprimendum, cum constet aegritudinem vetustate tolli, hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:1)
Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:6)
et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes ipse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:5)
tum in illa re, quae aegritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:7)
qui aegritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 78:3)
Chrysippi ad veritatem firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:7)
Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu - sic enim appellamus controversiarum genera - , sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, videndum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:9)
tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:2)
edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut videremus, quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed voluntario iudicio et opinionis errore contractum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:3)
Tractatum est autem a nobis id genus aegritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:1)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION