라틴어 문장 검색

Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:23)
Tunc sancta Marcella, quae diu coniverat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret hereticus ae simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens Deo placere quam hominibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:5)
Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
In hoc statu rerum pares opibus animis dignitate (unde et nata Livio Druso aemulatio)equitem Servilius Caepio, senatum Livius Drusus adserere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 4:1)
Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 13:2)
Maium Romulus tertium posuit, de cuius nomine inter auctores lata dissensio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 16:1)
66 Aemulatio inter Pompeium et Caesarem, mortuo Crasso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권5)
Atreum et Thyestem germanos, cum in dissensione sibi nocere non possent, in simulatam gratiam redisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5682)
demens inprovidus, qui non consideravit etiam deos in aemulationem posse descendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1721)
nam potest bellum et a discordia vel a dissensione inchoare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5423)
apud omnes tamen si diligenter advertas, de auctoribus conditarum urbium dissensio invenitur, adeo ut ne urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6783)
aut quia cum uno deo vel dea aliter loquitur - unde est in primo hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet - , aliter vero cum omnibus diis utilitatis causa propter removendam eorum contentionem et dissensionem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 84)
sed ibi secreto filiae dicit, hic alter idem invidiose diis omnibus praesentibus videtur loqui propter removendam eorum dissensionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 812)

SEARCH

MENU NAVIGATION