라틴어 문장 검색

Fautores legatorum, praeterea senatus magna pars gratia deprauata Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장6)
Sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장3)
simul ab eo petunt, uti fautor consultorque sibi assit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장11)
mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, dexteraque immissis da mihi signa rotis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 932)
sed harundine sumpta fautor plumoso sum deus aucupio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 227)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
nam satis eminet meritis ingenii proprii qui fuerit fautor alieni.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 1:3)
Si quid omnino Pragmatius illustris, hoc inter reliquas animi virtutes optime facit, quod amore studiorum te singulariter amat, in quo solo vel maxume animum advertit veteris peritiae diligentiaeque resedisse vestigia, equidem non iniuria tibi fautor est;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 1:1)
et ita quipiam, in ministrando segnes in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi in seditionibus occupati, in caritate infirmi in factione robusti, in aemulationum conservatione stabiles in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere ecclesiam, quos iam regi necesse erit 1 per senectam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:3)
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti, quarum quodammodo iam sepultarum suscitator fautor assertor concelebraris, teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 1:1)
in qua tamen detrahendi palaestra exercitati tamquam per oleum sic per infusa aemulationum venena macerantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 2:2)
cui si ita ut ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret congrediendi aemulationem desperatio consequendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:3)
vel ne compulsus negare non ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione iterum Christianus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:4)
Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 3:1)
Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION