라틴어 문장 검색

sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:1)
finitio enim continebat in poenis exigendis intemperantiam animi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:2)
Aristo- telis finitio non multum a nostra abest ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 17:6)
Quid inter nostram et hanc finitionem intersit, exsequi longum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 18:2)
quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:3)
Simplicitate opus est et benigna rerum aestimatione.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:1)
nunc facit nos iracundos iniqua nostri aestimatio et quae facere vellemus pati nolumus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 74:2)
ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:3)
- in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:2)
Non numero nec pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:4)
Vt a patris potestate discedas et ad aestimationem beneficii uenias, qui uitam dat, si prior accepit, non obligat, sed reddit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.13)
Morbum esse scias non hilaritatem, semper arridere arridentibus et ad omnium aestimationem ipsum quoque os diducere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M27)
Nec tamen hoc modo ad aestimationem alicuius latentis boni promovent animos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:1)
Nam, ut supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 3:1)
Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi perfectae potentiae et maiestatis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION