라틴어 문장 검색

nunc deum munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfectionibus obnoxium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장8)
egitque Nero grates ea causa patribus atque avo, laetas inter audientium adfectiones qui recenti memoria Germanici illum aspici, illum audiri rebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장9)
argentum quoque magis quam aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est promisca ac vilia mercantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 5:2)
ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 3:3)
qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:1)
Aduenientem male animatus erga principem exercitus pronusque ad res nouas libens ac supinis manibus excepit uelut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra, facili ac prodigo animo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 3:1)
"Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:20)
omnibus hunc potius communem animantibus orbem, communes et crede deos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 241:1)
1. In litteris vestris et reverentia debita et affectione receptis, quam repatriatio mea cure sit vobis et animo, grata mente ac diligenti animadversione concepi;
(단테 알리기에리, Epistolae 85:1)
nec esse animatum, quia sic etiam in plantis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:18)
1. Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam afflatus est ab animante Virtute, incunctanter fuisse locutum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 29:1)
Nihil, quod hosti officere, aut exercitum civesque hortari et animare posset, ab illo praetermissum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.89)
Civitates, Gallorum societate animatae, hostes, successu desperato, certamen tam iniquum detrectaturos ratae, segnius remissiusque agere caeperunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.11)
Hac Americanorum amicitia in se animatus, naves longas plurimas armare, bellumque gentibus Americae amicis indicere, militesque Americanos ad id bellum conscribere, haud dubitavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.94)
sed hic stilus haud petet ultroquemquam animantem et me veluti custodiet ensis vagina tectus:
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION