라틴어 문장 검색

me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cotidiana sceleratissime insidiosissimeque tractavit adiuncto Q. Arno ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 9:1)
quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:2)
quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 2:4)
nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:5)
Planetae sublato omni motu circulari diurno figuram Sphaericam, ob aequalem undique partium gravitatem, affectare deberent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 28:1)
Talem igitur figuram Luna affectat, eamque sub initio induere debuit. Q. E. I.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 53:5)
Noli affectare quod tibi non est datum, Delusa ne spes ad querelam reccidat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.9)
Nec vero affectanda sunt semper elata et excelsa.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 4:1)
'Commode agendo factum est ut saepe agerem, saepe agendo ut minus commode', quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis quam facultas, nec fiducia sed temeritas paratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 5:2)
Faciam, per partes tamen et quasi digesta, ne istam ipsam memoriam, cui gratias ago, assiduitate et copia turbem oneratamque et quasi oppressam cogam pluribus singula posterioribus priora dimittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 2:1)
Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 110)
non ego sidereas adfecto tangere sedes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:35)
sic adfectantes caelestia regna Gigantes ad Styga nimbifero vindicis igne datos . sic victor laudem superatis Liber ab Indis, Alcides capta traxit ab Oechalia.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 826)
aspice deinde manum, fulmina nulla tenet, fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes sumpta Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권280)
Plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION