라틴어 문장 검색

peto igitur a te tanto scilicet studio, quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M. Mindio, fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et expedias cum iure et potestate, quam habes, tum etiam auctoritate et consilio tuo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 26 2:1)
sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:2)
qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:3)
"audaci quicumque adflate Cratino iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles, aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis."
(페르시우스, 풍자, satire 199)
Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:8)
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:1)
Oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:9)
In media triclinium saluberrimum afflatum ex Appenninis vallibus recipit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:2)
Eminet iam et apparet saxeum dorsum impactosque fluctus in immensum elidit et tollit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:1)
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem, tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1013)
fulminis adflatos interdum vivere telis vidimus et refici, non prohibente Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 69)
et quamquam cuperem semper tibi proximus esse, gauderem lateris non habuisse locum, nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 97)
"candidus elisae miscetur caseus herbae, cognoscat priscos ut dea prisca cibos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권252)
Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securae terra quietis erit, surgit humo iuvenis telis afflatus avitis et gemino nexas porrigit angue manus, notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권477)
Da iugulum cultris , hostia dira , meis . Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas . Deneget afflatus ventus et aura suos .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION