라틴어 문장 검색

At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat et noviens Styx interfusa coercet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:9)
namque ultro adfata timentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:3)
capaciores adfer huc, puer, Scyphos et Chia vina aut Lesbia vel quod fluentem nauseam coerceat metire nobis Caecubum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 99)
Adfer itaque te mihi ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:4)
Hoc est sapientiae, sublime, forte, magnanimum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 2:4)
Adfer, quem Fabiano possis praeponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 9:1)
Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 23:1)
O socia nostri sanguinis, casta fide servans torum natosque magnanimi Herculis, meliora mente concipe atque animum excita.
(세네카, Hercules Furens 4:12)
O magni comes magnanime nati.
(세네카, Hercules Furens 9:38)
fert gradum contra ferox minaxque nostros propius affatus petit, arcete, famuli, tactu et accessu procul, iubete sileat.
(세네카, 메데아 4:26)
Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras haut te quidem, magnanime, mirari addecet:
(세네카, 오이디푸스 4:9)
Eheu, per tui sceptrum imperi, magnanime Theseu, perque natorum indolem tuosque reditus perque iam cineres meos, permitte mortem, Causa quae cogit mori?
(세네카, 파이드라 12:23)
Pauca, o parens magnanime, miserandae precor
(세네카, Phoenissae 186:1)
Oraque magnanimum spirantia paene uirorum In rostris iacuere suis:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 26:1)
sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION