라틴어 문장 검색

Post dies aliquot Ptolemaidem descendens, mense Martio inchoante graviter coepit aegrotare, et de die in diem corporis molestia aggravari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:1)
Ad quos corroborandos rex, licet mire aggravatus esset, ait:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:1)
Peregrini sicut inermes, et multis diebus via aggravati, cibis pro nomine Jesus attenuati, cito superati in fugam versi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:2)
Fama volat transitque modum, quocumque feratur, Que cito mortales deprimit atque levat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 24:1)
Et eciam Pamfilus dixit, Ars animos frangit et firmas diruit urbes, Arte cadunt turres, arte levatur honus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:3)
quia dum cadit ipse, levantem Non habet, in se ipso spem sibi conposuit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:31)
Vim inferenteversificatore, dum caputium de capite levat, gibbosum deprehendit monoculumesse:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:8)
Permitte me amodo dormirequoniam sompno aggravatus volo quiescere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:25)
Publicanus autem praedicatus est, qui a longe stans nolebat oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:3)
ut hoc numero jejuniis et orationibus crebrioribus nostrorum levemus supplicia peccatorum, atque ad praescripta legis intenti, devotione ac fide nostrum corrigamus errorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:9)
Exundavit igitur aqua, et levavit arcam, et ferebatur super summum aquarum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:1)
deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector, ausus miserabiles casus levare multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:5)
Adesto igitur laborum periculorumque particeps, et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes levaturus afflictas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 13:1)
Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur, quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur, et ne sonitum quidem duraturus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 13:1)
Alio itidem modo res est aggravata Romana, ex negotio tali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION