라틴어 문장 검색

igitur unum etiam poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent qui Laeuium legere:
(아풀레이우스, 변명 28:20)
Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam;
(아풀레이우스, 변명 49:1)
scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret - est enim Crassus iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat - , in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum.
(아풀레이우스, 변명 55:4)
quis non disciplinam matris agnouit, cum in puella uideret immedicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos.
(아풀레이우스, 변명 74:6)
plane quidem, si uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres.
(아풀레이우스, 변명 96:8)
adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:8)
repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:8)
Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:8)
Denique agnito salutari praesidio, pronus spei, quantum extensis prioribus pedibus anniti poteram, insurgo valida et cervice prolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu poteram corollas appetebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 24:2)
"Fac ergo mandatum matures meum et indicia, qui possit agnosci, manifeste designes, ne, si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possit excusatione defendere;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:48)
"Siccine vacuus et otiosus insinuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto labore vitae nostrae prospicies et aliquid cibatui parabis?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:7)
"Adest tibi dies votis assiduis exoptatus, quo deae multinominis divinis imperiis per istas meas manus piissimis sacrorum arcanis insinueris"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:12)
Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum et eo captos inridere valeas, ne tu magnus atque alius.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus5)
Officio debito meritis tuis salutans dignationem tuam tuisque me orationibus valde commendans insinuo prudentiae tuae Abundantium quendam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:1)
Et cum me rogaret, ut ad presbyterum fundi Armenianensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa eius insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION