라틴어 문장 검색

Sunt quidem omnino nobis modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter condicionem agellorum nescio minor an incertior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:2)
Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum rusticarum querellarum, rationes legebam invitus et cursim - aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus -, coeperam etiam itineri me praeparare.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 8:1)
Gratias ago, quod agellum quem nutrici meae donaveram colendum suscepisti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 1:1)
Eadem ex meis agellis nuntiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 15 2:1)
"triticeos fetus passuraque farra bis ignem hordeaque ingenti fenore reddat ager!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권386)
forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, hos videt, exiguam stabat ut ante casam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권298)
Nec mora, misceri tosti iubet hordea grani mellaque vimque meri cum lacte coagula passo, quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos adicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:2)
sed si vestales ulciscitur ista puellas pestis, ab infido quae gignitur inproba mundo, . cur non Christicolum tantum populatur agellos, per quos virginibus vestris stata dona negantur?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2350)
nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli aut tempestatis clementia laeta serenae, temperet aut pluvius qui culta novalia ventus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2353)
ille,supervacuis augens patrimonia fundis finitimisque inhians contempto limite agellis, ducitur innexus manicis et mille catenis ante triumphales currus post terga revinctus, nec se barbaricis addictum sentit habenis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1114)
Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8110)
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS23)
MoerisO Lycida, vivi pervenimus, advena nostri (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli diceret:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS3)
Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem, exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:2)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION