라틴어 문장 검색

Sed postquam non modo hordeum pabulumque omnibus locis herbaeque desectae, sed etiam frons ex arboribus deficiebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius de eruptione existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 58:5)
Haec nusquam quidem non est siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium vulnerum morborumque noverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium2)
Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium87)
Si ista parum iuvant, teri potest vel iris arida vel nuces amarae vel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장7)
Utiles etiam in quibuscumque viribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장46)
Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장75)
Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adiuvet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장20)
Utilis in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장17)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장30)
1 Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcities, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 1장1)
Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci vocant, semen vel certe folia ex vino.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장65)
Adversus quos satis proficit herba Vettonica vel Cantabrica vel centaurios vel argimonia vel trixago vel personina vel marinae pastinacae, vel singulae binaeve tritae et cum vino potui data . . . sunt et super vulnus impositae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장83)
Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali vel viridi coriandro curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장376)
maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장441)
Unde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장394)

SEARCH

MENU NAVIGATION