라틴어 문장 검색

Quod ego minime reor esse pro agricola;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 1:3)
sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 2:2)
Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 2:3)
Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes efficere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 4:1)
nam in eo quoque falluntur agricolae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:2)
Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt quotuvas sarmentum habuerit, dum et ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 5:3)
Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricolae malleolum legenti praecepit ea, quae paulo ante rettulimus?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 6:2)
Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:1)
Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus et in summo regestus, tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:1)
Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 1:1)
Id genus vineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo vitis amplo incremento consurgit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:2)
Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare et ita secundo vel tertio gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 9:1)
Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:1)
Hanc ergo prudentissimi agricolae negaverunt conseri debere, nec tamen sententiae suae rationem nobis prodiderunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:1)
Pastinum autem vocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION