라틴어 문장 검색

callidus medium senex Daedalus librans iter nube sub media stetit, alitem expectans suum (qualis accipitris minas fugit et sparsos metu conligit fetus avis), donec in ponto manus movit implicitas puer compede audacis viae.
(세네카, 오이디푸스 11:47)
quae tigris aut quae saeva visceribus meis incurret ales?
(세네카, 오이디푸스 12:5)
Candidas ales modo movit alas, dulcior vocem moriente cygno ;
(세네카, 파이드라 4:20)
orbis iacebit squalido turpis situ, vacuum sine ullis piscibus stabit mare, alesque caelo derit et silvis fera solis et aer pervius ventis erit.
(세네카, 파이드라 6:27)
alitibus iecur - iubente te vel vivet.
(세네카, Phoenissae 323:2)
Vtrumne saevis pabulum alitibus iacent,
(세네카, Thyestes 1055:1)
' haec ille et si quae miseri novistis amantes, et matutinis obstrepit alitibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1618)
quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma, communis culpae cur reus unus agor?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b11)
Bastarna, Suebus, Pannonius, Neurus, Chunus, Geta, Dacus, Halanus, Bellonotus, Rugus, Burgundio, Vesus, Alites, Bisalta, Ostrogothus, Procrustes, Sarmata, Moschus post aquilas venere tuas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 195)
solus fovet omnia nutus, iamque ut conveniant superi, Tegeaticus ales nunc plantis, nunc fronte volat, vix contigit arva et toto descendit avo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 12)
"hos ad bella trahit iam tum spes orbis Avitus, vel iam privatus vel adhuc, sic cinnama busto collis Erythraei portans Phoebeius ales concitat omne avium vulgus;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 152)
sensim fera subvolat ales aerias terraeque vias, ne forte citato alarum strepitu lignosas frangat habenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem39)
erat siquidem materia iucunda, seu nupti- ales tibi thalamorum faces sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:2)
plangat Phoebeius ales auditasque memor penitus dimittere voces sturnus et Aonio versae certamine picae, quique refert iungens iterata vocabula perdix, et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem8)
"quem non gemmata volucris Iunonia cauda vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales, nec quas umenti Numidae rapuere sub austro, ille salutator regum nomenque locutus Caesareum et queruli quondam vice functus amici, nunc conviva levis monstrataque reddere verba tam facilis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem11)

SEARCH

MENU NAVIGATION