라틴어 문장 검색

Atque idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere, quod tum et totius obtruncatione vitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 4:1)
Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter movet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 4:2)
at cum editior a terra est, fissura diligenter subacto luto finitur et superposito musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:3)
Is nodus etiam si quattuor digitis a resectione abfuerit, inligari tamen eum, priusquam vitis findatur, conveniet, ne, cum scalpro factum fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:1)
perque tenuiorem partem insertus eo latere artetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:4)
nonnulli circumdant libro fissuram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:3)
Atque haec per fissuram insitarum est ordinatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 12:3)
supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas, ad quam ductus et applicatus ramus alligetur, et correptus cacumen arbori praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 12:5)
Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:2)
Quod si ita longe tabulatum est, ut materia parum commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam gemmam religabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 28:1)
Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando fractus est, modo ut aliquam gemmam habuerit, ex toto tolli non oportet, quoniam proximo anno vel validiorem materiam ex una creabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 32:1)
Praecipites palmites dicuntur, qui de hornotinis virgis enati in duro alligantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 33:1)
Deinde ita alliget et praecipitem Nam et post eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus virium in se trahet, quamvis fructu exuberet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 34:2)
Alterum genus palmitis, quod de novello nascitur et in tenero alligatum dependet, materiam vocamus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 35:1)
Tum subruta parte ima leviter pilam commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION