라틴어 문장 검색

turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. #1108 III.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 11:4)
Quod si super ulcera caro increuit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 14:1)
cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:9)
tum adicitur turis P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:4)
Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
turis P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 21:10)
turis P. #1108 XII;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 23:5)
Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:3)
nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 3:2)
Scilla quoque contrita, bulbique contriti cum ture recte imponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 5:2)
protinus autem debet sorbere vel acetum, vel cum ture plantaginis aut porri succum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 6:4)
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, I De remediis quae sanguinem supprimunt. 1:1)
Glutinant vulnus myrrha, tus, gummi, praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, cardamomum, bulbi, lini semen, nasturtium, ovi album, gluten, ichthyocolla, vitis alba, contusae cum testis suis cochleae, mel coctum, spongia vel ex aqua frigida, vel ex vino, vel ex aceto expressa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, II Quae vulnus glutinent. 1:1)
Concoquunt et movent pus nardum, myrrha, costum, balsamum, galbanum, propolis, styrax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulphur, resina, sevum, adeps, oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, III Quae concoquant et moveant pus. 1:1)
Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION