라틴어 문장 검색

Ad pathos movendum nec duos illos praetermisit locos quos rhetores appellant a modo et a materia.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 12:1)
nec arborum, ut ille, similitudinem praetermisit, sed uberius eam pulchriusque descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 29:3)
Quod utrumque videtis a Virgilio praetermissum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:4)
Praetermissa gratia incipientis pubertatis, τοῦπερ χαριεστάτη ἥβη, minus gratiam fecit Latinam descriptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 24:3)
His praetermissis, quae animam parabolae dabant, velut exanimum in Latinis versibus corpus remansit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 30:3)
Nec hoc Virgilius praetermisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 10:1)
Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 2:1)
Probo, inquit, mi Aviene, quod ea de quibus ambigis clam te esse non pateris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 3:2)
Sed quoniam facta litui mentio est, praetermittendum non est quod posse quaeri animadvertimus, utrum a tuba lituus auguralis appelletur an tuba a lituo augurum lituus dicta sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 5:1)
Quis enim ambigat eum qui diverso vino utitur in repentinam ruere ebrietatem necdum hoc potus copia postulante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 7:2)
Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit, et ita fit ut noxa, cuius causa deprehensa sit, facile vitetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:2)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Cum multa, inquit, de potu et cibatu quaesisset Avienus, unum maxime necessarium, sponte an oblitus ignoro, praetermisit, cur ieiuni magis sitiant quam esuriant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:2)
Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:1)
sed hoc loco rite praetermisit aetherem, quia venti non turbant superiora, ut ait Lucanus pacem summa tenent (2.273), sed aut terras aut maria aut aerem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 582)

SEARCH

MENU NAVIGATION