라틴어 문장 검색

Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)
Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo longior hac vel illa cadit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 18:1)
Ambit hunc ambulatio pressis varieque tonsis viridibus inclusa;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:1)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)
Sunt locis pluribus disposita sedilia e marmore, quae ambulatione fessos ut cubiculum ipsum iuvant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:2)
illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leviter inflectitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:3)
Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro gestatione percurro.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 3:1)
quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 166:4)
conveniet etiam ambulatio quaedam immodicas laudationum moras, quanquam Cicero rarum incessum neque ita longum probat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 273:1)
Gestatio et corpus concutit et studio non officit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 6:3)
possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 6:4)
Ostendet mihi M. Lepidi philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 6:1)
Seneca Lucilio suo salutem A gestatione cum maxime venio non minus fatigatus, quam si tantum ambulassem, quantum sedi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 551)
Nam cum vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 11:5)
Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION