라틴어 문장 검색

Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:2)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
Unde tutius iudicant sic quemquam amare, ut possit odire cum velit;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:6)
Sit illius ista sententia, cui placet sic amare hodie ut cras oderit;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:11)
Ex ratione simul et affectu, quando is quem ob virtutis meritum ratio suadet amandum, morum suavitate, et vitae lautioris dulcedine, in alterius influit animum;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:16)
Homo certe ille mihi carissimus est, et semel a me receptus in amicitiam, a me poterit numquam non amari.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:51)
Nam etsi his omnibus ab eo quem in amicitiam receperas, impetaris, quibusdam quippe moris est, ut cum ipsi sic vixerint, ut non iam mereantur amari;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:19)
Putas ne quemquam mortalium esse qui non velit amari?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:16)
Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
ita ut rea sibi nostra videatur conscientia, si non amaverimus redamantem, aut si amantem non redamaverimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:9)
Sunt enim nonnulli qui se putent non amari, quia non possunt promoveri;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:29)
Debilitas, Morbi, Languores, Tedia, Lapsus Illius comittantur iter, qui Martis amore Succensi, pugne cupiunt impendere uitam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:9)
Assunt uirtutes iuueni, que Martis eodem Succense stimulo, reliquos armantur in hostes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:18)
Non multo temporis intervallo post Petri transitum, quidam presbyter Godescalcus nomine, Teutonicus natione, incola fluminis Rheni, ejusdem viae in Jerusalem amore et desiderio succensus ex Petri [0405C] admonitione, plurimorum corda ex diversis nationibus ad instandum pariter viam suo excitavit sermone, et ex diversis regionibus Lotharingiae, orientalis Franciae, Bavariae, Alemanniae supra quindecim millia contraxit, tam militaris quam pedestris vulgi, qui pecunia ineffabili cum caeteris rebus necessariis collecta, iter suum pacifice usque in regnum Hungariae continuasse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:1)
Tankradus, miles gloriosus, super hac sibi illata injuria vehementi ira succensus est, nec sine discordia et gravi ultione furor illius quievisset, nisi consilium et sententia majorum ac prudentium illius animum his mitigasset verbis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION