라틴어 문장 검색

sed nulla nos magis quam eorum qui e nobis essent procreati caritate devinxit, eamque nostram in his educandis atque erudiendis curam esse voluit, ut parentes neque, si id quod cuperent ex sententia cederet, tantum ulla alia ex re voluptatis, neque, si contra eveniret, tantum maeroris capere possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 1:2)
Et ne videar velle omnia unus amplecti, spondeo violentissima inventa vel sensa rhetoricae in Virgiliano me opere demonstraturum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:1)
Et, cum ille genua amplectens supplex vitam petisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:3)
unde progrediens modo mediterranea modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis velut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc viandi more procedens redit unde digressus est, et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 3:1)
Cernere uti videamur eos, audireque coram, Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:3)
Ille gravi subito devinctus vulnere habenas Misit equi, lapsusque in humum defluxit et armis Reddidit aeratis sonitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 10:3)
Sic, ut erat, moesti servat lugubria cultus, Quoque modo natos, hoc est amplexa maritum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:22)
Iam fama ferebat Saepe cavas motu terrae mugire cavernas, Et procumbentes iterum consurgere taxos, Et non ardentis fulgere incendia silvae, Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:11)
Coniunx saepe sui, confusis vultibus unda, Credidit ora viri, Romanum amplexa cadaver:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:78)
Saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu, Hibernas passurus aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:7)
tanto devinxit amore Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus, Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae, Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:32)
Ducitis altum Aera cum pennis, armentaque tota secuti Rumpitis ingentes amplexi verbere tauros:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:62)
Hos amplectitur, hos perosculatur, Hos fratres vocat, hos vocat sorores, Hos natis amat acrius duobus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXXI2)
Aedibus in mediis totos amplexa penates Stat platanus densis Caesariana comis, Hospitis invicti posuit quam dextera felix, Coepit et ex illa crescere virga manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI2)
Amplexa collum basioque tam longo Blandita, quam sunt nuptiae columbarum, Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION