라틴어 문장 검색

Quod si unquam ad oras Americanas ille virinclytus appulerit, Americani, libertate fruentes, opera ejus maxime parta, Washingtonii amicum et familiarem eximium, honore summo, proculdubio, prosequentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.139)
Gratiae, insuper, maximae, J. N. Reynolds, eximiae spei adolescenti, merito et jure debentur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.13)
Aspice partis nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas, sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X91)
Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 48:2)
Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 15:1)
Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 10:1)
muralique caput summum cinxere corona, eximiis munita locis quia sustinet urbes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:9)
eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumve tueri quod putat in voltuque videt vestigia risus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:4)
Hinc est quod apud Pachynum Siciliae promuntorium Apollo Libystinus eximia religione celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 24:1)
Eximii quoque in sacrificiis vocabulum non poeticum ἐπίθετον sed sacerdotale nomen est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:1)
Quattuor eximios praestanti corpore tauros
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:4)
ubi quod eximuntur eximios, quod eliguntur praestanti corpore dicendo monstravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:1)
- Pugna fuit unus in illa Eximius Phoceus animiam servare sub undis, Scrutarique fretum si quid mersisset arenis, Et nimis adfixos unci convellere morsus, Adductum quoties non senserat ancora funem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:43)
Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas, Alitis eximiae cauda superba fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXVII Muscarium pavoninum1)
extremum hunc arethusa m. c. l. Gallus, ante omnes primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION