라틴어 문장 검색

Nuntius exanimi suspensus pectora cursu Aepytus ad regem portae statione relicta tendit et haec trepido vix intellectus anhelat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권105)
totis iamque exsul habenis indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum cornipedem cursus, miscentur frena manusque telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo praecipiant, ut nocte rates, quas nubilus auster implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes, luctataeque diu tenebris hiemique sibique, sicut erant, imo pariter sedere profundo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권279)
mox intellecto magis ac magis aeger anhelat volnere, nec parcit cedenti atque increpat hostis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권291)
Aeque producatur aliquis ex his qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt,qui ructando curantur, qui anhelando praefantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 4:5)
quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.6)
Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:7)
At Venus invenit puero concumbere furtim, Dum timet et teneros conserit usque sinus, Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis Oscula et in collo figere dente notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 820)
"Roma, tuum nomen terris fatale regendis, qua sua de caelo prospicit arua Ceres, quaque patent ortus et qua fluitantibus undis Solis anhelantes abluit amnis equos."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 529)
Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, quae non aut proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION