라틴어 문장 검색

Quod eo magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:7)
Haec quidem de inmortali eius sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore restingui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:11)
Ut Mellitus episcopus flammas ardentis suae ciuitatis orando restinxerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.1)
At Venus invenit puero concumbere furtim, Dum timet et teneros conserit usque sinus, Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis Oscula et in collo figere dente notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 820)
"Roma, tuum nomen terris fatale regendis, qua sua de caelo prospicit arua Ceres, quaque patent ortus et qua fluitantibus undis Solis anhelantes abluit amnis equos."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 529)
plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 408:1)
quae verecundia legum restinguenda ratus, legem recitari iussit qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 162:2)
foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 345:1)
iam velut ad commune restinguendum incendium concurrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 631:3)
ceterum fortuitum, non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 59:2)
portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes, in agmen Romanum ruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 65:2)
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati - ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 267)

SEARCH

MENU NAVIGATION