라틴어 문장 검색

Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 5:3)
Quibusdam gentibus numerosam progenerandi 5 sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene sollemnes sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 1:3)
illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniae Basilicaeve convertant,quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:2)
alii sumptum annuum refugientes, et hunc primum reditum certissimum existimantes, impendere nihil;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 3:1)
quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:6)
Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 13:2)
Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris labor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 3:3)
gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:3)
Maximus autem annuus earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 2:1)
mox celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et peregrinos iurisdictio evenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장7)
etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장5)
superbire homines etiam annua designatione:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장9)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
quae principe Augusto constituta satis ostendebant annuam absentiam et provinciarum administrationem Dialibus non concedi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장6)
quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION