라틴어 문장 검색

negat Epicurus iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:1)
multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:6)
Sed oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 5:1)
Addidi hunc ordinem me et in scribendo sequi, ut necessitates voluptatibus, seria iucundis anteferrem, ac primum amicis tum mihi scriberem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:3)
At si forte roges fecundam Amathunta metallis, an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu frons erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:1)
abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis vidit avem pennis liquidas exire sub auras, quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:6)
utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illis abnuerim quotiens adnuerimque, putant, adde quod iniustum rigido ius dicitur ense, dantur et in medio vulnera saepe foro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1020)
Internationales pactiones multum progredi non possunt propter Nationum voluntates quae universo omnium bono propria commoda nationalia anteferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:5)
fit mixta deinde peccandi natura luto cum simplice flatu, sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore, conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars, quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas et pessum damnata ruens chaos intret opertum, sit res illa Dei, non abnuo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3268)
"Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:2)
Quae quibus anteferam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:8)
nec maximus omen abnuit Aeneas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:7)
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 1:4)
Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno, te nostris ducibus, te Grais anteferendo, cetera nequaquam simili ratione modoque aestimat et, nisi quae terris semota suisque temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 15)
Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat, si veteres ita miratur laudatque poetas, ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION