라틴어 문장 검색

Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra, Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXIV Bulbi1)
Praemia convivae dent sua quisque suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I4)
Quid prodest, si te congelat uxor anus?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLVII Cubicularia gausapina2)
nam convivae a convivio dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2143)
apud Isthmon anus quaedam nomine Melissa fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4305)
quae murmura anus Pelias nomine interpretata hominibus disserebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4668)
haec adeo tibi me addit auctoritatem, quia scit anui credi difficile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4271)
porgite dextris] id est 'propinate mutuo'. an divisae sunt personae, ut 'cingite fronde comas' ad convivas referatur, 'pocula porgite' ad ministros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2743)
velisque ministrat 'velis' quidam dativum volunt, non ablativum, ut si dicamus aliquem ministrare convivis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2182)
at is opere absoluto vindemiaque facta cum ad cenam vicinos eumque ipsum augurem invitasset, protulit vinum, et cum diis libare in focum vellet, dixit se non solum poturum, sed etiam diis da- turum et convivis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 729)
Terentius in Phor- mione "nam quae est haec anus, a fratre agressa meo?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4442)
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:2)
quis enim hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat, quaeve anus tam excors inveniri potest quae illa quae quondam credebantur apud inferos portenta extimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 5:4)
velut a te ipso hesterno die dictumst anum fatidicam Pronoean a Stoicis induci id est Providentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:5)
Utinam igitur, ut illa anus optat ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION