라틴어 문장 검색

Qui de re sibi ignota laudem appetit, illum mendacem probatio reddit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:10)
Tu benedicaris, quoniamdolosa edocuisti me vitare consilia.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:34)
Quod vitare nequis constanti sustine mente!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 222:1)
Saepe etiam aliqui claudunt oculos, si quid profundae volunt nisu cogitationis eruere, oculorum impedimenta vitantes.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:11)
In ipso hoc corpore nostro laquei circumfusi nobis sunt, quos debemus vitare.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:3)
atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:13)
Verbi gratia, si persecutor insistat, ut plus Deum timeas, et perpetua magis supplicia, quam praesentia putes esse vitanda, quae dum times, accendaris ad gloriam, perfidiae iratus et sceleri.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:5)
Sed etiam si est luxuriosus, nec potest studium vitare luxuriae, ab adulterio tamen studeat temperare;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:9)
Unde et Apostolus superiora obliviscebatur, priora appetebat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:8)
Atque (ut Tullius ait) ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad cum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita omnes instar turbinis degressi montibus impeditus et arduis, loca petivere mari confinia, per quae latebrosis sese convallibusque occultantes, mm appeterent noctes - luna etiam tum cornuta, ideoque nondum solido splendore fulgente - nauticos observabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:1)
Homines enim eruditos et sobrios, ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente, quod et nomenclatores, assueti haec et talia venditare, mercede accepta, lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscure.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 15:1)
His cognitis Gallus ut serpens appetitus telo vel saxo, iamque spes extremas opperiens, et succurrens saluti suae quavis ratione, colligiones iussit armatos, et cum starent attoniti, dentium acie stridens, Adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 12:1)
Quae singula narrare non refert, ne professionis modum (quod sane vitandum est) excedamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 9:2)
Unde rumorum aucupes subito exstitere complures, honorum vertices ipsos ferinis morsibus appetentes, posteaque pauperes et divites indiscrete;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:2)
tumultuando patefactis insidiis reserataque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum appetebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION