라틴어 문장 검색

Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
(불가타 성경, 호세아서, 5장1)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장12)
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장7)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장15)
Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendentes eos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장32)
Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장40)
Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장42)
et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장48)
ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito; et, qui erant ex arce, erant illis duces.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장2)
Et praecepit Iudas praedicare in castris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장49)
Horum si medietates sibimet applicaveris, id est xx et xxviij, idem erit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 1:5)
Notis applicat exteris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 38:1)
Quarto die navigationis quod imparati a Carteia profecti sine aqua fuissent, ad terram adplicant.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:8)
His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION