라틴어 문장 검색

atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi ut, quod maxime volo, existimes me laborare ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate quod amplissimum sim arbitratus et quod tu maluisti factum esse gaudere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 5 4:1)
indicem cum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu vivendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 207)
quorum si quis forte esset sordidior, ferres eatenus quoad per se neglegeret eas leges quibus esset astrictus, non ut ea potestate quam tu ad dignitatem permisisses ad quaestum uteretur neque enim mihi sane placet, praesertim cum hi mores tantum iam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te omnis sordis, excutere unum quemque eorum, sed quanta sit in quoque fides tantum cuique committere atque inter hos eos, quos tibi comites et adiutores negotiorum publicorum dedit ipsa res publica, dumtaxat finibus iis praestabis quos ante praescripsi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 2:3)
nam defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium a quo palam oppugnabatur arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 1:3)
tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 6:7)
Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 4:10)
licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:2)
cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 2:4)
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:7)
multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:3)
non praetorem modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos quidem Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:2)
quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:1)
Rc alio codice praeter exemplar ipsum usus esse non videtur), eruditione autem etsi non plane carebat, siquidem in rebus ad rectam verborum scribendorum rationem pertinentibus nonnumquam suo iudicio usus est (qua de re postea), tamen perraro verba tradita suo arbitratu mutavit velut 344, 19. R2 iam ex memoria interpolata hausit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말116)
hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:2)
quid futurum putamus, cum adiutore populo, quo utebamur antea, nunc minime nos uti posse videamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION