라틴어 문장 검색

per omnia Italiae municipia desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante se egerint, tanto cupidius insolitas voluptates hausisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장4)
eo postremo ardoris provectus est ut vexillarium fugientem hasta transverberaret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장3)
trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui causa respondit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem esse modestiam suam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장14)
machinas etiam, insolitum sibi, ausi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장9)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
et vulgata captarum legionum fama cuncti qui paulo ante Romanorum nomen horrebant, procurrentes ex agris tectisque et undique effusi insolito spectaculo nimium fruebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장14)
praecipuum montium Libanum erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum fidumque nivibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장9)
irato et uerba et sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque et uox, ut neque eodem loci prae ardore consisteret et exaudiretur a procul stantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 1:2)
simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 1:1)
Quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia intolerabilis aestus existit, luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 7:3)
Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant insolito circa praetorium silentio attoniti:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 20:1)
Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutas est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 33:1)
Multos exanimavit rigor insolitus ni vis, multorum adussit pedes, plurimorum oculos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 15:1)
Illi praestantes et levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:1)
Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION