라틴어 문장 검색

igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori.
(아풀레이우스, 변명 25:12)
hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?
(아풀레이우스, 변명 25:18)
primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere;
(아풀레이우스, 변명 26:4)
audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti.
(아풀레이우스, 변명 28:12)
ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse;
(아풀레이우스, 변명 30:7)
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria.
(아풀레이우스, 변명 32:7)
prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt.
(아풀레이우스, 변명 34:7)
ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
(아풀레이우스, 변명 42:18)
cur illis ad quaestionem nihil uteris?
(아풀레이우스, 변명 43:2)
Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est.
(아풀레이우스, 변명 44:1)
ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, si nulla fuit ei ratio peccandi.
(아풀레이우스, 변명 46:20)
o pulchra argumenta et aperte crimen reuincentia.
(아풀레이우스, 변명 51:13)
praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.
(아풀레이우스, 변명 52:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION