라틴어 문장 검색

Illic blanda, minas, ergastula, uerbera, mortes Expugnat, clipeo Fidei protectus et armis Iusticie, superatque suos Laurencius ignes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:20)
Par pugne meritis et eisdem miles in armis Mundum deuincens, Vincencius omnia uictor Calcat et in uiuos pugnans in morte triumphat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:21)
Cur forme species purgata serenat Adonim, Dauus abusiuam speciem gerit, Hector in armis Fulgurat, ingenii radio scintillat Vlixes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:13)
Munera leticie largitur grata Iuuentus, Et quamuis huius soleat lasciuia semper Esse comes, deponit eam moresque seueros Induit atque senis imitatur moribus euum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:14)
In senium transit morum grauitate Iuuentus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:15)
Nos pro iure decet assumere robur et armis Res dictare nouas et sanguine scribere leges.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:11)
Arma sitit belli Discordia, prima tumultus Appetit et primi preludia Martis inire Preparat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:2)
Liuor equos, Rabies currus, Furor arma ministrat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:4)
Post hos arma capit, humili de plebe creata Pauperies, facie deiecta, paupere cultu, Incessu tristi gradiens, sed prodiga uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:1)
Ardet in arma furens, scisso uelatus amictu Luctus et, irrorans lacrimis, arat unguibus ora.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:10)
Post alios in bella furens et promptus in arma, Sublimi prouectus equo gestuque superbus, Excedens habitu uerboque superfluus, actu Degenerans Excessus adest, bellique furorem Preuenit, et cunctis bellandi suggerit iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:14)
Assiduus fomes scelerum carnisque tiranus, Peccati stimulus, delicti flamma, reatus Principium, predo nostre racionis et hostis, In tantam pugne rabiem bellique furores Currit, in auxilium cuius mouet arma Reatus, Velle malum, Calor illicitus, damnosa Voluptas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:1)
Non minus Impietas seuit multoque superba Milite, maiori uoto sitit arma nec ullam Gaudet habere uiam, nisi fusa sanguinis unda.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:4)
Eius castra tenent illamque fatentur in armis Nequicie, Strages, Facinus, Violencia, Clades.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:5)
dant arma uiro, uiresque ministrant Virtutes, unumque suis insignibus armant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION