라틴어 문장 검색

erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus . . . armaturae levis, et trecenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 170:1)
parte una mercennarii milites ibant cum levi armatura, altera clipeati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 176:1)
postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diverso, levis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga vertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 182:1)
Rhodii Achaeos, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 226:1)
primae legionariae cohortes ibant, levis armatura et equites agmen cogebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 324:2)
in ea expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 301:2)
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 312:1)
ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 323:2)
luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 326:1)
ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam quam ad persequendum reliquerat hostem opperiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 346:1)
levis armaturae partem ante vallum in primo locavit, tum Macedonum robur, quos sarisophorus appellabant, velut firmamentum circa ipsas munitiones constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 224:2)
Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus levisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 202:1)
tum levis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars Cretenses, pars Tralles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 457:2)
quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:1)
pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION