라틴어 문장 검색

nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 448)
quae quoniam nec nos unda summovit ab illa, ungula Gorgonei quam cava fecit equi, prosit opemque ferat communia sacra tueri, atque isdem studiis inposuisse manum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 837)
ergo summotum patria proscindere, Livor, desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1618)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
Tigris ut auditis diversa valle duorum exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, Molpea traiecti submovit vulnere cruris, contentusque fuga est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:9)
Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:3)
Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latois populum submoverat aris et mediam tulerat gressus resupina per urbem, invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:3)
"Di te summoveant, o nostri infamia saecli, orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 9:7)
Haec quoque ut haud poterat, spatio submota, videri, vela tamen spectat summo fluitantia malo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 54:4)
neve ea magnanimus frustra memoraverit heros, submovet instantes raptamque furentibus aufert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:6)
hunc tua per fortis virtus summovit amicos, nulla quibus reddi gratia digna potest, ergo quam misero, tam vero teste probans, hic aliquod pondus si modo testis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 66)
unde precor supplex ut nos in tuta releges, ne sit cum patria pax quoque adempta mihi, ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister, neve tuus possim civis ab hoste capi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 184)
ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1102)
stant tamen illa suis omnia tuta locis, et procul a scripta solis meretricibus Arte summovet ingenuas pagina prima manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1136)
nunc quoque summotum studio defendis amicum, et mala vix ulla parte levanda levas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 419)

SEARCH

MENU NAVIGATION