라틴어 문장 검색

ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam, quicquid nos communi sententia statuerimus, id omnis homines probaturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 2:4)
itaque orbus iis rebus omnibus quibus et natura me et voluntas et consuetudo adsuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 3:1)
. ceteroqui mihi locus non displicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 19 1:3)
nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur,' ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 33 1:3)
unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 2:4)
neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprensus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 7 2:10)
non faciam neque quod displiceat committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem casum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 8:3)
tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idem- que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te et artificium traditurum - perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 153:2)
at hoc Antiocho vehementissime displicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 179:3)
Ilia vero ferre non possum - non quo mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 183:2)
pressa voce et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:3)
rursus igitur eodem revertamur et quaeramus quae tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 3:1)
non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:6)
neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장2)
verum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION