라틴어 문장 검색

sicut erat, rectos defert in Tartara currus, respexitque cadens caelum campumque coire ingemuit, donec levior distantia rursus miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권388)
"mira loquor, sulcos etiamnum rector equorum fumantemque locum et spumis madida arva reliquit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권76)
"at Tyriis templa, arva, domos, conubia, natos reddite morte mea:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권345)
indomitos ut cum Massyla per arva armenti reges magno leo fregit hiatu et contentus abit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권13)
sic dicens magno Megareia praeceps arva rapit passu, demonstrat proxima quisque obvius horrescitque habitus miseramque veretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권108)
Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:2)
o ego, cum aspicerem dominam, quam fortiter illic uersarem ualido pingue bidente solum agricolaeque modo curuum sectarer aratrum, dum subigunt steriles arua serenda boues!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 34)
proximum vero est ex iis quae traduntur Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 153:1)
inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 516:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION