라틴어 문장 검색

Et si nonum locum rursus adspicias, tetragonos pernotabis cclvj et mmmmmmdlxj;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Probatio quadratos eiusdem esse naturae 4:5)
j ij iij iiij v vj vij viij viiij x. In hac enim naturalis numeri dispositione, si quis continuatim differentias terminorum curet aspicere, secundum arithmeticam medietatem aequa terminorum inter se discrepantia est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:3)
Quae ubi poeticas Musas uidit nostro assistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:1)
Quos miseri toruos populi timent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 29:1)
Ore toruo comminantes, rabie cordis anhelos,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 3:1)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
Aspice summi culmina caeli;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 3:1)
Ubi ille saepius appellatus aspexit ac restitit et, quis esset aut quid vellet, quaesivit, umerum apertum gladio appetit paulumque afuit, quin Varum interficeret;
(카이사르, 내란기, 2권 35:2)
ubi vix mortalis homo iam possit aspicere;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM222)
Prorupit gurgite torvus semifer;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:91)
"Adspicis obscaenum facinus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:72)
labentem patriam sacris ululatibus Attis personat et torvi lacrimis maduere leones.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:183)
sic ducis adspectu cuncti stupuere rebelles, inque uno principes Latiumque et tota refulsit Roma viro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:140)
Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam1)
Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas imperio nexas imperioque vagas, dissona quam varios flectant ad murmura cursus et certas adeant voce regente vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis1)

SEARCH

MENU NAVIGATION