라틴어 문장 검색

Se quoque iamdudum pro sua parte quendam convenisse hominem et statu procerum et aetate iuvenem et corpore vastum et manu strenuum, eique suasisse ac denique persuasisse, ut manus hebetatas diutina pigritia tandem referret ad frugem meliorem bonoque secundae dum posset frueretur valetudinis, nec manum validam erogandae stipi porrigeret, sed hauriendo potius exerceret auro Talibus dictis universi omnes assensere, et illum qui iam comprobatus videretur adscisci et alios ad supplendum numerum vestigari statuunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:5)
Et hinc erant illae lacrimae, quas me fundere in novitate ordinationis meae nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:3)
De nostra autem pro eis sollicitudine quamquam fratres nostri cives qui aderant, securos vos facere possent, tamen digna res epistulari conloquio quo nos invicem consolantur, a domino praestita est, in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 1:2)
Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro quo in librorum quorundam conscriptione sudavimus, ut a tua dignatione legerentur, nisi quia dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior quamvis in planissimo campo veritatis offendam?
(아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 2:1)
Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti vel sedarentur accensi, quantum potuimus, quod in tempore oportuisse existimavimus,cum Christianis egimus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:1)
Omnes autem nos dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit et post haec bona aeterna promisit.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:4)
Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse, consolari aequum est, non augere, ut, si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa suscensendo venerandum cor tuum et deo dicatum amplius perturbemus.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 1:1)
Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi et in praesenti et in futura vita bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit et qui te in illa sede constituit.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 10:4)
Bonus est dominus et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de vestra caritate in suis visceribus consolatur.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:1)
Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam de vobis haberem, et elegi non exhibere faciem meam vobis, sed effunderem cor meum deo pro vobis, et causam magis periculi vestri non apud vos verbis sed apud deum lacrimis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de vobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquantulum consolari, cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conversationem vestram et largiorem gratiam dei, quae data est vobis, ut non solum nuptias carnales contemneretis, verum etiam eligeretis societatem in domo habitandi unanimes, ut sit vobis anima una et cor unum in deum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 2:3)
Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:7)
dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:5)
Nam si numquam tenuisses eius adsensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed post quantum libet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem nisi quod ait apostolus:
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 3:5)
Sentior, inquit, nemo dicit et id per se nihil est, 'adsentior' tamen fere omnes dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 10:2)
Sisenna unus 'adsentio' in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION