라틴어 문장 검색

1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 13:1)
Participat tunc humilitas theologiam, quae sinit « tangi » a Deo, ut coram mysterio suos fines agnoscat atque inquirat propria rationis disciplina investigabiles huius Mysterii divitias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:10)
has ejus rationes secundum ipsius sententiam refellere poterat, secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur, ipse proprie exhibuit factis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:8)
Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION