라틴어 문장 검색

neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus et conversae ad omnia aures;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장2)
et Treviri ac Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장6)
additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장9)
timuisse se Paulinus ferebat tantum insuper la- boris atque itineris, ne Vitellianus miles recens e castris fessos adgrederetur et perculsis nullum retro subsidium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장7)
igitur torpere cuncti, circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo regeret paventes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장5)
Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum ementirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장1)
Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장1)
mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova attonitos in verba Vespasiani adigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장5)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장3)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장2)
non erat dubium quantum in regressu discriminis adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장8)
nihil ad ea moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Carthaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia tamquam principi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut eadem adstreperent hortari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장8)
Civilis Baetasios quoque ac Nervios in fidem acceptos copiis suis adiunxit, ingens rerum, perculsis civitatum animis vel sponte inclinantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION