라틴어 문장 검색

POSTQUAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].2)
quia cum reuerentissimus uir Uilfrid post longum exilium in episcopatum esset Hagustaldensis ecclesiae receptus, et idem Iohannes, defuncto Bosa uiro multae sanctitatis et humilitatis, episcopus pro eo Eboraci substitutus, uenerit ipse tempore quodam ad monasterium uirginum in loco, qui uocatur Uetadun, cui tunc Heriburg abbatissa praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.3)
pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 214:1)
Claudi esset sibi attribuerent neu se ut parricidam liberum aversarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 534:2)
subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 586:1)
pomponio legato cum viginti quinque longis navibus agrum maritimamque oram Italiae tuendam adtribuit, M. Aemilio praetori quinquaginta navium classem explevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 543:2)
hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriae occurrerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 35:1)
locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute quae praesidio eius loci adtributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 276:1)
comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 585:1)
atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 307:2)
ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 693:2)
ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 516:1)
ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica inpensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 11:1)
Ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 55:1)
Amynandro Aetolos concitandos ad bellum attribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 312:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION