라틴어 문장 검색

Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:14)
Similiter fermentum panis, et flos cervisiae, et coagulum lactis, et nonnulla ex venenis, excitant et invitant motum in massa farinaria, aut cervisia, aut caseo, aut corpore humano, successivum et continuatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:22)
Aliud enim medium luci convenit, aliud sono, aliud calori et frigori, aliud virtutibus magneticis, necnon aliis nonnullis respective.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 463:3)
Attamen gravis de illo motu lis est inter nonnullos tam ex antiquis quam modernis, qui rotationem terrae attribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:22)
quia hic apud nos, ex subactione et concoctione coelestium, omne tangibile non tantum non condensatum est ad ultimitatem, sed etiam cum spiritu nonnullo miscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:10)
magnes armatus nonnullus detinet et suspendit ferrum, ad sexagecuplum pondus ipsius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:2)
aut saltem nonnullorum ex illis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:9)
deinde debuerant ova illa manere ita obturata per nonnullos dies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:23)
adeo ut inhabitantibus nonnullam commoditatem aquae praebeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:18)
observatio autem et inquisitio deficit in nonnullis, iisque maxime necessariis, utcunque spagyrici se venditent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:2)
Itaque videmus per vulcanos istos qui in pretio sunt, spiritus corporum magnopere exaltari, ut in aquis fortibus, et nonnullis aliis oleis chymicis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:5)
At in experimentis chymicis circa metalla inveniuntur et alii nonnulli observatione digni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:11)
Maxima vero frequentia eorum (ut in tanta paucitate) invenitur in medicinis nonnullis, quae, ex proprietatibus suis occultis (quas vocant) et specificis, respiciunt aut membra, aut humores, aut morbos, aut quandoque naturas individuas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:12)
Etenim corpora nonnulla facile et libenter commiscentur et incorporantur, alia autem aegre et perverse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:18)
Rursus ex istis instantiis 27, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus) facienda est collectio jam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio naturarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION