라틴어 문장 검색

En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:19)
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit lumina demissam et dulci probitate rubentem, ipsa toros et sacra parat cinctuque Latino dissimulata deam crinem vultusque genasque temperat atque nova gestit minor ire marita.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam4)
"certum est, inde sonus geminas mihi circuit aures, sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat torva Cleonaei iuba sideris, exue curis pectus et assiduo temet furare labori, et sontes operit pharetras arcumque retendit Parthus et Eleis auriga laboribus actos Alpheo permulcet equos et nostra fatescit laxaturque chelys:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum12)
Felix, qui viridi fidens, Optate, iuventa durabis quaecumque vias vallumque subibis, forsan et ipse latus - sic numina principis adsint - cinctus et unanimi comes indefessus amici, quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit bella Menoetiades.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii61)
urget enim stimulis auriga emeritis facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto terga comamque deae Scythica pater increpat hasta, qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventos dux prae se Neptunus agit magnoque volentes incitat Aegaeo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권163)
arma manipli pone ferunt, volucres portis auriga sub ipsis comit equos, et iam inde iugo luctatur Arion.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권19)
iam tunc et nota stabuli de gente probatos in nomen pascebat equos - cinctusque sonantes armaque maiores exspectatura lacertos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권21)
parte alia victor curru Neptunia tendit lora Pelops, prensatque rotas auriga natantes Myrtilos et volucri iam iamque relinquitur axe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권103)
non aliter cursu rapidae atque immane frementes transibunt campos aurigamque impete vasto, Amphiarae, tuum - nec defuit omen, eriles forte is primus equos stagna ad vicina trahebat - corripiunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권286)
vetat indulgere volentem Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권356)
Iphin atrox Acamas, Argum ferus impulit Hypseus, stravit Abanta Pheres, diversaque volnera flentes Iphis eques, pedes Argus, Abas auriga iacebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권188)
tereti iuvat aurea morsu fibula, pendentes circum latera aspera cinctus, vaginaeque sonum tremulumque audire pharetrae murmur et a cono missas in terga catenas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권305)
Talibus auctoribus quadrigae productae merito et aurigas coloribus idololatriae vestierunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:11)
An deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister tot statuum,4 ut sacerdos coronatus vel coloratus ut leno, quem curru rapicndum diabolus adversus Elian exornavit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:2)
Pacem, opinor, habebit in animo contendens pro auriga, pudicitiam ediscet attonitus in mimos.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION