라틴어 문장 검색

Infelix senex uidit iacentis diuulsae patriae ruinas, abstractus a coniuge abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:2)
Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 73:2)
Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem re- volvitur, unde discedit.
(세네카, 행복론, Liber V 46:1)
itaque abstulit illa, non avulsit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 23:4)
Quid capillos avellere, femur pectusque percutere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:4)
Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:1)
ipse suos artus lacero diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.16)
artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:35)
iam iam meo rapientur avulsi e sinu, flentes, gementes osculis pereant patri, periere matri, rursus increscit dolor et fervet odium, repetit invitam manum antiqua Erinys.
(세네카, 메데아 14:35)
Luctus avellens comam aegreque lassum sustinens Morbus caput, gravis Senectus sibimet et pendens Metus avidumque populi Pestis Ogygii malum.
(세네카, 오이디푸스 7:37)
haec membra passim spargite ac divellite:
(세네카, Phoenissae 457:1)
Quid consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius, quid prouocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Syllanam potentiam, quid Antonium auulsum a Catilina, reipublicae redditum?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 2:9)
abscisa cerno capita et avulsas manus
(세네카, Thyestes 1061:1)
uictor Oiliade, rape nunc et dilige uatem, quam uetat auelli ueste Minerua sua!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 133)
nulla in desolatis cura dioecesibus 1 [parochiisque]. 2 videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus aut valvarum cardinibus avulsis basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION