라틴어 문장 검색

nam haud longe a Terracina oppidum est Astura et cognominis fluvius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8014)
simul et filium paternis exemplis admonuit, ut et pater Aeneas et avunculus excitat Hector.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5614)
et altero die convocatis propinquis, marito Collatino, patre Tricipitino, Bruto avunculo, qui tribunus equitum celerum fuerat, rem indicans, petiit ne violatus pudor, neve inultus eius esset interitus, et coniecto gladio se interemit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6467)
Remulus moriens nepoti suo cognomini haec reliquit, qui postea victus a Rutulis est et occisus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3584)
Varro enim cum de suo cognomine disputaret, ait eum qui primus Varro sit appellatus, in Illyrico hostem, Varronem nomine, quod rapuerat et ad suos portaverat, ex insigni facto vocabulum meruisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7436)
hanc et Hecaergon Apollinem et Dianam educasse, ut etiam ex cognominibus deorum, cum illa Opis et hic Hecaergos appellatur, agnoscitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8586)
cui nomen asilo ut "cui Remulo cognomen erat". oestrum grai vertere v. quomodo 'Grai vertere', cum omnia, quae latina sunt, a graeca ratione descendant?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1485)
ostendit hunc non esse fluvium, sed rivum, ut alibi "et arentem Xanthi cognomine rivum". sicci tanagri non multum valentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1512)
"Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, vel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseverando timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:2)
propterea quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:6)
qui quidem in tribunatu iudicaverit contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:3)
Tuus autem avunculus, quem ad modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:3)
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:2)
ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 30:5)
si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam aliam ob causam, nisi quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem non puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 94:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION