라틴어 문장 검색

Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro Praetemptes baculo luminis orbus iter . Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:8)
Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta Cuspide suspecti robora fixit equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:5)
Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:3)
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:3)
Illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:1)
Huc ubi pervenit belli metuenda virago, constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:3)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
Cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:3)
Nam duo magnorum viridi coeuntia silva corpora serpentum baculi violaverat ictu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 36:4)
Non illic canna palustris nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:7)
Iamque malis annisque graves, dum prima retractant fata domus releguntque suos sermone labores, "num sacer ille mea traiectus cuspide serpens" Cadmus ait "fuerat, tum, cum Sidone profectus vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 56:1)
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam, "en" ait, "en adsum praereptae coniugis ultor, nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum Iuppiter eripiet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:1)
Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:7)
temptanti dextera fixa est cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:4)
Pallas anum simulat falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION