라틴어 문장 검색

Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 6:1)
Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 7:1)
Hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia, cum maligna, velut regentibus penetralium callidis, contemplabiliter machinae feriebant hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 9:2)
Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra desciscunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 13:2)
Auguste Iuliane, ut provincialis et miles, et rei publicae decrevit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis redivivos barbarorum excursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 7:1)
Quos adortus subito nihil metuentes hostile, nimiumque securos, quod scruposa viarum difficultate arcente, nullum adhuc suos pagos introisse meminerant principem, superavit negotio levi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 2:2)
Unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, eisdemque pleniore cura firmatis, per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 3:1)
Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 13:1)
Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat nihil remittentibus curis, barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 7:1)
Et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis alto silentio, cum auxiliorum expeditissimis globis, nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum, dum gladios circumspectant et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque offerentes, dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit, quietem pollicitis firmam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 8:1)
Quibus percitus, ut propius agens, futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu, peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit, uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens, dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 7:1)
et memoriam Constantini, ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti, vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam, nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 8:1)
Addebatque monendo saepius et scribendo, ut si transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:2)
Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos apponens, urbes quin etiam per Thracias omnes, cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma vel indumenta, aut stipendium vel alimenta deessent his quos per supercilia Histri , excursibusque barbarorum oppositos agere vigilanter audiebat et fortiter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 7:1)
Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi cum periculis raptu parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION